- MELIS seu MELES
- MELIS seu MELESanimal memoratum Plinio l. 8. c. 38. Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentis ictus hominum et morsus canum arcent. Nomen ei ex Graeco μέλι, mellis enim avidissimum est, unde frequentes ab eo favis insidiae. Isidor. Vide quoque supra Tusci, ac infra Taxo. Addo hîc saltem, fasciam diagonalem dextram auream Mele caelestinô colore insigni comitatam, in campo rubeo, tesseram esse Dn. de Fay Marchion. de perault, apud C. Segorug. Mercure Armorial. p. 128.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.